Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 16:1-5 Vulgata Latina (VULG)

1.  Emitte agnum, Domine, dominatorem terræ,de petra desertiad montem filiæ Sion.

2.  Et erit : sicut avis fugiens,et pulli de nido avolantes,sic erunt filiæ Moabin transcensu Arnon.

3.  Ini consilium,coge concilium ;pone quasi noctem umbram tuamin meridie ;absconde fugientes, et vagos ne prodas.

4.  Habitabunt apud te profugi mei ;Moab, esto latibulum eorum a facie vastatoris :finitus est enim pulvis, consummatus est miser,defecit qui conculcabat terram.

5.  Et præparabitur in misericordia solium,et sedebit super illud in veritatein tabernaculo David,judicans et quærens judicium,et velociter reddens quod justum est.

Read complete chapter Isaiæ 16