Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 15:1-8 Vulgata Latina (VULG)

1.  Onus Moab. Quia nocte vastata estAr Moab, conticuit ;quia nocte vastatus estmurus Moab, conticuit.

2.  Ascendit domus,et Dibon ad excelsa,in planctum super Nabo ;et super Medaba, Moab ululavit ;in cunctis capitibus ejus calvitium,et omnis barba radetur.

3.  In triviis ejus accincti sunt sacco ;super tecta ejus et in plateis ejusomnis ululatus descendit in fletum.

4.  Clamabit Hesebon et Eleale,usque Jasa audita est vox eorum ;super hoc expediti Moab ululabunt,anima ejus ululabit sibi.

5.  Cor meum ad Moab clamabit ;vectes ejus usque ad Segor,vitulam conternantem ;per ascensum enim Luithflens ascendet,et in via Oronaimclamorem contritionis levabunt.

6.  Aquæ enim Nemrim desertæ erunt,quia aruit herba, defecit germen,viror omnis interiit.

7.  Secundum magnitudinem operis, et visitatio eorum :ad torrentem Salicum ducent eos.

8.  Quoniam circuivit clamor terminum Moab ;usque ad Gallim ululatus ejus,et usque ad puteum Elim clamor ejus.

Read complete chapter Isaiæ 15