1. Onus Moab. Quia nocte vastata estAr Moab, conticuit ;quia nocte vastatus estmurus Moab, conticuit.
2. Ascendit domus,et Dibon ad excelsa,in planctum super Nabo ;et super Medaba, Moab ululavit ;in cunctis capitibus ejus calvitium,et omnis barba radetur.
3. In triviis ejus accincti sunt sacco ;super tecta ejus et in plateis ejusomnis ululatus descendit in fletum.
4. Clamabit Hesebon et Eleale,usque Jasa audita est vox eorum ;super hoc expediti Moab ululabunt,anima ejus ululabit sibi.
5. Cor meum ad Moab clamabit ;vectes ejus usque ad Segor,vitulam conternantem ;per ascensum enim Luithflens ascendet,et in via Oronaimclamorem contritionis levabunt.
6. Aquæ enim Nemrim desertæ erunt,quia aruit herba, defecit germen,viror omnis interiit.
7. Secundum magnitudinem operis, et visitatio eorum :ad torrentem Salicum ducent eos.