Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 14:7-16 Vulgata Latina (VULG)

7.  Conquievit et siluit omnis terra,gavisa est et exsultavit ;

8.  abietes quoque lætatæ sunt super te,et cedri Libani :ex quo dormisti, non ascendetqui succidat nos.

9.  Infernus subter conturbatus estin occursum adventus tui ;suscitavit tibi gigantes.Omnes principes terræsurrexerunt de soliis suis,omnes principes nationum.

10.  Universi respondebunt, et dicent tibi :Et tu vulneratus es sicut et nos ;nostri similis effectus es.

11.  Detracta est ad inferos superbia tua,concidit cadaver tuum ;subter te sternetur tinea,et operimentum tuum erunt vermes.

12.  Quomodo cecidisti de cælo,Lucifer, qui mane oriebaris ?corruisti in terram,qui vulnerabas gentes ?

13.  Qui dicebas in corde tuo :In cælum conscendam,super astra Deiexaltabo solium meum ;sedebo in monte testamenti,in lateribus aquilonis ;

14.  ascendam super altitudinem nubium,similis ero Altissimo ?

15.  Verumtamen ad infernum detraheris,in profundum laci.

16.  Qui te viderint, ad te inclinabuntur,teque prospicient :Numquid iste est vir qui conturbavit terram,qui concussit regna,

Read complete chapter Isaiæ 14