Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 14:4-12 Vulgata Latina (VULG)

4.  sumes parabolam istamcontra regem Babylonis, et dices :Quomodo cessavit exactor ;quievit tributum ?

5.  Contrivit Dominus baculum impiorum,virgam dominantium,

6.  cædentem populos in indignationeplaga insanabili,subjicientem in furore gentes,persequentem crudeliter.

7.  Conquievit et siluit omnis terra,gavisa est et exsultavit ;

8.  abietes quoque lætatæ sunt super te,et cedri Libani :ex quo dormisti, non ascendetqui succidat nos.

9.  Infernus subter conturbatus estin occursum adventus tui ;suscitavit tibi gigantes.Omnes principes terræsurrexerunt de soliis suis,omnes principes nationum.

10.  Universi respondebunt, et dicent tibi :Et tu vulneratus es sicut et nos ;nostri similis effectus es.

11.  Detracta est ad inferos superbia tua,concidit cadaver tuum ;subter te sternetur tinea,et operimentum tuum erunt vermes.

12.  Quomodo cecidisti de cælo,Lucifer, qui mane oriebaris ?corruisti in terram,qui vulnerabas gentes ?

Read complete chapter Isaiæ 14