Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 14:26-32 Vulgata Latina (VULG)

26.  Hoc consilium quod cogitavi super omnem terram ;et hæc est manus extenta super universas gentes.

27.  Dominus enim exercituum decrevit ; et quis poterit infirmare ?et manus ejus extenta ; et quis avertet eam ?

28.  In anno quo mortuus est rex Achaz, factum est onus istud :

29.  Ne lætaris, Philisthæa omnis tu,quoniam comminuta est virga percussoris tui ;de radice enim colubri egredietur regulus,et semen ejus absorbens volucrem.

30.  Et pascentur primogeniti pauperum,et pauperes fiducialiter requiescent ;et interire faciam in fame radicem tuam,et reliquias tuas interficiam.

31.  Ulula, porta ; clama civitas ;prostrata est Philisthæa omnis ;ab aquilone enim fumus veniet,et non est qui effugiet agmen ejus.

32.  Et quid respondebitur nuntiis gentis ?Quia Dominus fundavit Sion,et in ipso sperabunt pauperes populi ejus.

Read complete chapter Isaiæ 14