Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 14:19-26 Vulgata Latina (VULG)

19.  tu autem projectus es de sepulchro tuo,quasi stirps inutilis pollutus,et obvolutus cum his qui interfecti sunt gladio,et descenderunt ad fundamenta laci,quasi cadaver putridum.

20.  Non habebis consortium, neque cum eis in sepultura ;tu enim terram tuam disperdidisti,tu populum tuum occidisti :non vocabitur in æternumsemen pessimorum.

21.  Præparate filios ejus occisioni,in iniquitate patrum suorum :non consurgent, nec hæreditabunt terram,neque implebunt faciem orbis civitatum.

22.  Et consurgam super eos,dicit Dominus exercituum ;et perdam Babylonis nomen, et reliquias,et germen, et progeniem, dicit Dominus ;

23.  et ponam eam in possessionem ericii,et in paludes aquarum,et scopabo eam in scopa terens,dicit Dominus exercituum.

24.  Juravit Dominus exercituum, dicens :Si non, ut putavi, ita erit ;et quomodo mente tractavi,

25.  sic eveniet :ut conteram Assyrium in terra mea,et in montibus meis conculcem eum ;et auferetur ab eis jugum ejus,et onus illius ab humero eorum tolletur.

26.  Hoc consilium quod cogitavi super omnem terram ;et hæc est manus extenta super universas gentes.

Read complete chapter Isaiæ 14