Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 11:9-15 Vulgata Latina (VULG)

9.  Non nocebunt, et non occidentin universo monte sancto meo,quia repleta est terra scientia Domini, sicut aquæ maris operientes.

10.  In die illa radix Jesse,qui stat in signum populorum,ipsum gentes deprecabuntur,et erit sepulchrum ejus gloriosum.

11.  Et erit in die illa : adjiciet Dominus secundo manum suamad possidendum residuum populi sui,quod relinquetur ab Assyriis, et ab Ægypto,et a Phetros, et ab Æthiopia, et ab Ælam, et a Sennaar,et ab Emath, et ab insulis maris.

12.  Et levabit signum in nationes,et congregabit profugos Israël,et dispersos Juda colligeta quatuor plagis terræ.

13.  Et auferetur zelus Ephraim,et hostes Juda peribunt ;Ephraim non æmulabitur Judam,et Judas non pugnabit contra Ephraim.

14.  Et volabunt in humeros Philisthiim per mare,simul prædabuntur filios orientis ;Idumæa et Moab præceptum manus eorum,et filii Ammon obedientes erunt.

15.  Et desolabit Dominus linguam maris Ægypti,et levabit manum suam super flumen in fortitudine spiritus sui ;et percutiet eum in septem rivis,ita ut transeant per eum calceati.

Read complete chapter Isaiæ 11