Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 11:5-11 Vulgata Latina (VULG)

5.  Et erit justitia cingulum lumborum ejus,et fides cinctorium renum ejus.

6.  Habitabit lupus cum agno,et pardus cum hædo accubabit ;vitulus, et leo, et ovis, simul morabuntur,et puer parvulus minabit eos.

7.  Vitulus et ursus pascentur,simul requiescent catuli eorum ;et leo quasi bos comedet paleas.

8.  Et delectabitur infans ab ubere super foramine aspidis ;et in caverna reguliqui ablactatus fuerit manum suam mittet.

9.  Non nocebunt, et non occidentin universo monte sancto meo,quia repleta est terra scientia Domini, sicut aquæ maris operientes.

10.  In die illa radix Jesse,qui stat in signum populorum,ipsum gentes deprecabuntur,et erit sepulchrum ejus gloriosum.

11.  Et erit in die illa : adjiciet Dominus secundo manum suamad possidendum residuum populi sui,quod relinquetur ab Assyriis, et ab Ægypto,et a Phetros, et ab Æthiopia, et ab Ælam, et a Sennaar,et ab Emath, et ab insulis maris.

Read complete chapter Isaiæ 11