Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 10:5-18 Vulgata Latina (VULG)

5.  Væ Assur ! virga furoris mei et baculus ipse est ;in manu eorum indignatio mea.

6.  Ad gentem fallacem mittam eum,et contra populum furoris mei mandabo illi,ut auferat spolia, et diripiat prædam,et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum.

7.  Ipse autem non sic arbitrabitur,et cor ejus non ita existimabit ;sed ad conterendum erit cor ejus,et ad internecionem gentium non paucarum.

8.  Dicet enim :

9.  Numquid non principes mei simul reges sunt ?numquid non ut Charcamis, sic Calano ?et ut Arphad, sic Emath ?numquid non ut Damascus, sic Samaria ?

10.  Quomodo invenit manus mea regna idoli,sic et simulacra eorum de Jerusalem et de Samaria.

11.  Numquid non sicut feci Samariæ et idolis ejus,sic faciam Jerusalem et simulacris ejus ?

12.  Et erit, cum impleverit Dominuscuncta opera suain monte Sion et in Jerusalem,visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur,et super gloriam altitudinis oculorum ejus.

13.  Dixit enim : In fortitudine manus meæ feci,et in sapientia mea intellexi ;et abstuli terminos populorum,et principes eorum deprædatus sum,et detraxi quasi potens in sublimi residentes.

14.  Et invenit quasi nidum manus meafortitudinem populorum ;et sicut colliguntur ova quæ derelicta sunt,sic universam terram ego congregavi ;et non fuit qui moveret pennam,et aperiret os, et ganniret.

15.  Numquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea ?aut exaltabitur serra contra eum a quo trahitur ?Quomodo si elevetur virga contra elevantem se,et exaltetur baculus, qui utique lignum est.

16.  Propter hoc mittet Dominator, Dominus exercituum,in pinguibus ejus tenuitatem ;et subtus gloriam ejus succensa ardebitquasi combustio ignis.

17.  Et erit lumen Israël in igne,et Sanctus ejus in flamma ;et succendetur, et devorabiturspina ejus et vepres in die una.

18.  Et gloria saltus ejus, et carmeli ejus,ab anima usque ad carnem consumetur ;et erit terrore profugus.

Read complete chapter Isaiæ 10