Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 10:4-11 Vulgata Latina (VULG)

4.  ne incurvemini sub vinculo,et cum interfectis cadatis ?Super omnibus his non est aversus furor ejus,sed adhuc manus ejus extenta.

5.  Væ Assur ! virga furoris mei et baculus ipse est ;in manu eorum indignatio mea.

6.  Ad gentem fallacem mittam eum,et contra populum furoris mei mandabo illi,ut auferat spolia, et diripiat prædam,et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum.

7.  Ipse autem non sic arbitrabitur,et cor ejus non ita existimabit ;sed ad conterendum erit cor ejus,et ad internecionem gentium non paucarum.

8.  Dicet enim :

9.  Numquid non principes mei simul reges sunt ?numquid non ut Charcamis, sic Calano ?et ut Arphad, sic Emath ?numquid non ut Damascus, sic Samaria ?

10.  Quomodo invenit manus mea regna idoli,sic et simulacra eorum de Jerusalem et de Samaria.

11.  Numquid non sicut feci Samariæ et idolis ejus,sic faciam Jerusalem et simulacris ejus ?

Read complete chapter Isaiæ 10