Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 10:13-26 Vulgata Latina (VULG)

13.  Dixit enim : In fortitudine manus meæ feci,et in sapientia mea intellexi ;et abstuli terminos populorum,et principes eorum deprædatus sum,et detraxi quasi potens in sublimi residentes.

14.  Et invenit quasi nidum manus meafortitudinem populorum ;et sicut colliguntur ova quæ derelicta sunt,sic universam terram ego congregavi ;et non fuit qui moveret pennam,et aperiret os, et ganniret.

15.  Numquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea ?aut exaltabitur serra contra eum a quo trahitur ?Quomodo si elevetur virga contra elevantem se,et exaltetur baculus, qui utique lignum est.

16.  Propter hoc mittet Dominator, Dominus exercituum,in pinguibus ejus tenuitatem ;et subtus gloriam ejus succensa ardebitquasi combustio ignis.

17.  Et erit lumen Israël in igne,et Sanctus ejus in flamma ;et succendetur, et devorabiturspina ejus et vepres in die una.

18.  Et gloria saltus ejus, et carmeli ejus,ab anima usque ad carnem consumetur ;et erit terrore profugus.

19.  Et reliquiæ ligni saltus ejus præ paucitate numerabuntur,et puer scribet eos.

20.  Et erit in die illa :non adjiciet residuum Israël,et hi qui fugerint de domo Jacob,inniti super eo qui percutit eos ;sed innitetur super Dominum,Sanctum Israël, in veritate.

21.  Reliquiæ convertentur ; reliquiæ, inquam, Jacobad Deum fortem.

22.  Si enim fuerit populus tuus, Israël, quasi arena maris,reliquiæ convertentur ex eo ;consummatio abbreviatainundabit justitiam.

23.  Consummationem enim et abbreviationemDominus Deus exercituum faciet in medio omnis terræ.

24.  Propter hoc, hæc dicit Dominus Deus exercituum :Noli timere, populus meus,habitator Sion, ab Assur :in virga percutiet te,et baculum suum levabit super te,in via Ægypti.

25.  Adhuc enim paululum modicumque,et consummabitur indignatioet furor meus super scelus eorum.

26.  Et suscitabit super eum Dominus exercituum flagellum,juxta plagam Madian in petra Oreb :et virgam suam super mare,et levabit eam in via Ægypti.

Read complete chapter Isaiæ 10