Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 1:8-15 Vulgata Latina (VULG)

8.  Et derelinquetur filia Sionut umbraculum in vinea,et sicut tugurium in cucumerario,et sicut civitas quæ vastatur.

9.  Nisi Dominus exercituumreliquisset nobis semen,quasi Sodoma fuissemus,et quasi Gomorrha similes essemus.

10.  Audite verbum Domini,principes Sodomorum ;percipite auribus legem Dei nostri,populus Gomorrhæ.

11.  Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum ?dicit Dominus.Plenus sum :holocausta arietum,et adipem pinguium,et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum,nolui.

12.  Cum veniretis ante conspectum meum,quis quæsivit hæc de manibus vestris,ut ambularetis in atriis meis ?

13.  Ne offeratis ultra sacrificium frustra :incensum abominatio est mihi.Neomeniam et sabbatum, et festivitates alias, non feram ;iniqui sunt cœtus vestri.

14.  Calendas vestras, et solemnitates vestras odivit anima mea :facta sunt mihi molesta ; laboravi sustinens.

15.  Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis,et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam :manus enim vestræ sanguine plenæ sunt.

Read complete chapter Isaiæ 1