Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 1:15-28 Vulgata Latina (VULG)

15.  Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis,et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam :manus enim vestræ sanguine plenæ sunt.

16.  Lavamini, mundi estote ;auferte malum cogitationum vestrarumab oculis meis :quiescite agere perverse,

17.  discite benefacere ;quærite judicium, subvenite oppresso,judicate pupillo, defendite viduam.

18.  Et venite, et arguite me, dicit Dominus.Si fuerint peccata vestra ut coccinum,quasi nix dealbabuntur ;et si fuerint rubra quasi vermiculus,velut lana alba erunt.

19.  Si volueritis, et audieritis me,bona terræ comeditis.

20.  Quod si nolueritis, et me ad iracundiam provocaveritis,gladius devorabit vos,quia os Domini locutum est.

21.  Quomodo facta est meretrixcivitas fidelis, plena judicii ?justitia habitavit in ea,nunc autem homicidæ.

22.  Argentum tuum versum est in scoriam ;vinum tuum mistum est aqua.

23.  Principes tui infideles,socii furum.Omnes diligunt munera,sequuntur retributiones.Pupillo non judicant,et causa viduæ non ingreditur ad illos.

24.  Propter hoc ait Dominus,Deus exercituum, Fortis Israël :Heu ! consolabor super hostibus meis,et vindicabor de inimicis meis.

25.  Et convertam manum meam ad te,et excoquam ad puram scoriam tuam,et auferam omne stannum tuum.

26.  Et restituam judices tuos ut fuerunt prius,et consiliarios tuos sicut antiquitus ;post hæc vocaberis civitas justi,urbs fidelis.

27.  Sion in judicio redimetur,et reducent eam in justitia.

28.  Et conteret scelestos, et peccatores simul ;et qui dereliquerunt Dominum consumentur.

Read complete chapter Isaiæ 1