Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 1:12-21 Vulgata Latina (VULG)

12.  Cum veniretis ante conspectum meum,quis quæsivit hæc de manibus vestris,ut ambularetis in atriis meis ?

13.  Ne offeratis ultra sacrificium frustra :incensum abominatio est mihi.Neomeniam et sabbatum, et festivitates alias, non feram ;iniqui sunt cœtus vestri.

14.  Calendas vestras, et solemnitates vestras odivit anima mea :facta sunt mihi molesta ; laboravi sustinens.

15.  Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis,et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam :manus enim vestræ sanguine plenæ sunt.

16.  Lavamini, mundi estote ;auferte malum cogitationum vestrarumab oculis meis :quiescite agere perverse,

17.  discite benefacere ;quærite judicium, subvenite oppresso,judicate pupillo, defendite viduam.

18.  Et venite, et arguite me, dicit Dominus.Si fuerint peccata vestra ut coccinum,quasi nix dealbabuntur ;et si fuerint rubra quasi vermiculus,velut lana alba erunt.

19.  Si volueritis, et audieritis me,bona terræ comeditis.

20.  Quod si nolueritis, et me ad iracundiam provocaveritis,gladius devorabit vos,quia os Domini locutum est.

21.  Quomodo facta est meretrixcivitas fidelis, plena judicii ?justitia habitavit in ea,nunc autem homicidæ.

Read complete chapter Isaiæ 1