Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 1:1-8 Vulgata Latina (VULG)

1.  Visio Isaiæ, filii Amos, quam vidit super Judam et Jerusalem, in diebus Oziæ, Joathan, Achaz, et Ezechiæ, regum Juda.

2.  Audite, cæli, et auribus percipe, terra,quoniam Dominus locutus est.Filios enutrivi, et exaltavi ;ipsi autem spreverunt me.

3.  Cognovit bos possessorem suum,et asinus præsepe domini sui ;Israël autem me non cognovit,et populus meus non intellexit.

4.  Væ genti peccatrici,populo gravi iniquitate,semini nequam, filiis sceleratis !dereliquerunt Dominum ;blasphemaverunt Sanctum Israël ;abalienati sunt retrorsum.

5.  Super quo percutiam vos ultra, addentes prævaricationem ?omne caput languidum,et omne cor mœrens.

6.  A planta pedis usque ad verticem,non est in eo sanitas ;vulnus, et livor, et plaga tumens,non est circumligata, nec curata medicamine,neque fota oleo.

7.  Terra vestra deserta ;civitates vestræ succensæ igni :regionem vestram coram vobis alieni devorant,et desolabitur sicut in vastitate hostili.

8.  Et derelinquetur filia Sionut umbraculum in vinea,et sicut tugurium in cucumerario,et sicut civitas quæ vastatur.

Read complete chapter Isaiæ 1