Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Habacuc 2:6-20 Vulgata Latina (VULG)

6.  Numquid non omnes isti super eum parabolam sument,et loquelam ænigmatum ejus, et dicetur :Væ ei qui multiplicat non sua ?usquequo et aggravat contra se densum lutum ?

7.  Numquid non repente consurgent qui mordeant te,et suscitabuntur lacerantes te,et eris in rapinam eis ?

8.  Quia tu spoliasti gentes multas,spoliabunt te omnes qui reliqui fuerint de populis,propter sanguinem hominis,et iniquitatem terræ, civitatis, et omnium habitantium in ea.

9.  Væ qui congregat avaritiam malam domui suæ,ut sit in excelso nidus ejus,et liberari se putat de manu mali !

10.  Cogitasti confusionem domui tuæ ;concidisti populos multos,et peccavit anima tua.

11.  Quia lapis de pariete clamabit,et lignum, quod inter juncturas ædificiorum est, respondebit.

12.  Væ qui ædificat civitatem in sanguinibus,et præparat urbem in iniquitate !

13.  Numquid non hæc sunt a Domino exercituum ?laborabunt enim populi in multo igne,et gentes in vacuum, et deficient.

14.  Quia replebitur terra, ut cognoscant gloriam Domini,quasi aquæ operientes mare.

15.  Væ qui potum dat amico suo mittens fel suum,et inebrians ut aspiciat nuditatem ejus !

16.  Repletus es ignominia pro gloria ;bibe tu quoque, et consopire.Circumdabit te calix dexteræ Domini,et vomitus ignominiæ super gloriam tuam.

17.  Quia iniquitas Libani operiet te,et vastitas animalium deterrebit eosde sanguinibus hominum,et iniquitate terræ, et civitatis, et omnium habitantium in ea.

18.  Quid prodest sculptile, quia sculpsit illud fictor suus,conflatile, et imaginem falsam ?quia speravit in figmento fictor ejus, ut faceret simulacra muta.

19.  Væ qui dicit ligno : Expergiscere ;Surge, lapidi tacenti !Numquid ipse docere poterit ?ecce iste coopertus est auro et argento,et omnis spiritus non est in visceribus ejus.

20.  Dominus autem in templo sancto suo :sileat a facie ejus omnis terra !

Read complete chapter Habacuc 2