Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Genesis 9:8-24 Vulgata Latina (VULG)

8.  Hæc quoque dixit Deus ad Noë, et ad filios ejus cum eo :

9.  Ecce ego statuam pactum meum vobiscum, et cum semine vestro post vos :

10.  et ad omnem animam viventem, quæ est vobiscum, tam in volucribus quam in jumentis et pecudibus terræ cunctis, quæ egressa sunt de arca, et universis bestiis terræ.

11.  Statuam pactum meum vobiscum, et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram.

12.  Dixitque Deus : Hoc signum fœderis quod do inter me et vos, et ad omnem animam viventem, quæ est vobiscum in generationes sempiternas :

13.  arcum meum ponam in nubibus, et erit signum fœderis inter me et inter terram.

14.  Cumque obduxero nubibus cælum, apparebit arcus meus in nubibus :

15.  et recordabor fœderis mei vobiscum, et cum omni anima vivente quæ carnem vegetat : et non erunt ultra aquæ diluvii ad delendum universam carnem.

16.  Eritque arcus in nubibus, et videbo illum, et recordabor fœderis sempiterni quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem universæ carnis quæ est super terram.

17.  Dixitque Deus ad Noë : Hoc erit signum fœderis, quod constitui inter me et omnem carnem super terram.

18.  Erant ergo filii Noë, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham et Japheth : porro Cham ipse est pater Chanaan.

19.  Tres isti filii sunt Noë : et ab his disseminatum est omne genus hominum super universam terram.

20.  Cœpitque Noë vir agricola exercere terram, et plantavit vineam.

21.  Bibensque vinum inebriatus est, et nudatus in tabernaculo suo.

22.  Quod cum vidisset Cham, pater Chanaan, verenda scilicet patris sui esse nudata, nuntiavit duobus fratribus suis foras.

23.  At vero Sem et Japheth pallium imposuerunt humeris suis, et incedentes retrorsum, operuerunt verenda patris sui : faciesque eorum aversæ erant, et patris virilia non viderunt.

24.  Evigilans autem Noë ex vino, cum didicisset quæ fecerat ei filius suus minor,

Read complete chapter Genesis 9