Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Genesis 9:1-8 Vulgata Latina (VULG)

1.  Benedixitque Deus Noë et filiis ejus. Et dixit ad eos : Crescite, et multiplicamini, et replete terram.

2.  Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terræ, et super omnes volucres cæli, cum universis quæ moventur super terram : omnes pisces maris manui vestræ traditi sunt.

3.  Et omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibum : quasi olera virentia tradidi vobis omnia.

4.  Excepto, quod carnem cum sanguine non comedetis.

5.  Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum : et de manu hominis, de manu viri, et fratris ejus requiram animam hominis.

6.  Quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius : ad imaginem quippe Dei factus est homo.

7.  Vos autem crescite et multiplicamini, et ingredimini super terram, et implete eam.

8.  Hæc quoque dixit Deus ad Noë, et ad filios ejus cum eo :

Read complete chapter Genesis 9