Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Genesis 8:8-14 Vulgata Latina (VULG)

8.  Emisit quoque columbam post eum, ut videret si jam cessassent aquæ super faciem terræ.

9.  Quæ cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad eum in arcam : aquæ enim erant super universam terram : extenditque manum, et apprehensam intulit in arcam.

10.  Expectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca.

11.  At illa venit ad eum ad vesperam, portans ramum olivæ virentibus foliis in ore suo : intellexit ergo Noë quod cessassent aquæ super terram.

12.  Expectavitque nihilominus septem alios dies : et emisit columbam, quæ non est reversa ultra ad eum.

13.  Igitur sexcentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, imminutæ sunt aquæ super terram : et aperiens Noë tectum arcæ, aspexit, viditque quod exsiccata esset superficies terræ.

14.  Mense secundo, septimo et vigesimo die mensis arefacta est terra.

Read complete chapter Genesis 8