Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Genesis 8:18-22 Vulgata Latina (VULG)

18.  Egressus est ergo Noë, et filii ejus : uxor illius, et uxores filiorum ejus cum eo.

19.  Sed et omnia animantia, jumenta, et reptilia quæ reptant super terram, secundum genus suum, egressa sunt de arca.

20.  Ædificavit autem Noë altare Domino : et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis, obtulit holocausta super altare.

21.  Odoratusque est Dominus odorem suavitatis, et ait : Nequaquam ultra maledicam terræ propter homines : sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua : non igitur ultra percutiam omnem animam viventem sicut feci.

22.  Cunctis diebus terræ, sementis et messis, frigus et æstus, æstas et hiems, nox et dies non requiescent.

Read complete chapter Genesis 8