Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Genesis 8:1-12 Vulgata Latina (VULG)

1.  Recordatus autem Deus Noë, cunctorumque animantium, et omnium jumentorum, quæ erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutæ sunt aquæ.

2.  Et clausi sunt fontes abyssi, et cataractæ cæli : et prohibitæ sunt pluviæ de cælo.

3.  Reversæque sunt aquæ de terra euntes et redeuntes : et cœperunt minui post centum quinquaginta dies.

4.  Requievitque arca mense septimo, vigesimo septimo die mensis, super montes Armeniæ.

5.  At vero aquæ ibant et decrescebant usque ad decimum mensem : decimo enim mense, primo die mensis, apparuerunt cacumina montium.

6.  Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noë fenestram arcæ, quam fecerat, dimisit corvum,

7.  qui egrediebatur, et non revertebatur, donec siccarentur aquæ super terram.

8.  Emisit quoque columbam post eum, ut videret si jam cessassent aquæ super faciem terræ.

9.  Quæ cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad eum in arcam : aquæ enim erant super universam terram : extenditque manum, et apprehensam intulit in arcam.

10.  Expectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca.

11.  At illa venit ad eum ad vesperam, portans ramum olivæ virentibus foliis in ore suo : intellexit ergo Noë quod cessassent aquæ super terram.

12.  Expectavitque nihilominus septem alios dies : et emisit columbam, quæ non est reversa ultra ad eum.

Read complete chapter Genesis 8