Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Genesis 6:4-15 Vulgata Latina (VULG)

4.  Gigantes autem erant super terram in diebus illis : postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illæque genuerunt, isti sunt potentes a sæculo viri famosi.

5.  Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore,

6.  pœnituit eum quod hominum fecisset in terra. Et tactus dolore cordis intrinsecus,

7.  Delebo, inquit, hominem, quem creavi, a facie terræ, ab homine usque ad animantia, a reptili usque ad volucres cæli : pœnitet enim me fecisse eos.

8.  Noë vero invenit gratiam coram Domino.

9.  Hæ sunt generationes Noë : Noë vir justus atque perfectus fuit in generationibus suis ; cum Deo ambulavit.

10.  Et genuit tres filios, Sem, Cham et Japheth.

11.  Corrupta est autem terra coram Deo, et repleta est iniquitate.

12.  Cumque vidisset Deus terram esse corruptam (omnis quippe caro corruperat viam suam super terram),

13.  dixit ad Noë : Finis universæ carnis venit coram me : repleta est terra iniquitate a facie eorum, et ego disperdam eos cum terra.

14.  Fac tibi arcam de lignis lævigatis ; mansiunculas in arca facies, et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus.

15.  Et sic facies eam : trecentorum cubitorum erit longitudo arcæ, quinquaginta cubitorum latitudo, et triginta cubitorum altitudo illius.

Read complete chapter Genesis 6