Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Genesis 6:1-6 Vulgata Latina (VULG)

1.  Cumque cœpissent homines multiplicari super terram, et filias procreassent,

2.  videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchræ, acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant.

3.  Dixitque Deus : Non permanebit spiritus meus in homine in æternum, quia caro est : eruntque dies illius centum viginti annorum.

4.  Gigantes autem erant super terram in diebus illis : postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illæque genuerunt, isti sunt potentes a sæculo viri famosi.

5.  Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore,

6.  pœnituit eum quod hominum fecisset in terra. Et tactus dolore cordis intrinsecus,

Read complete chapter Genesis 6