Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Genesis 50:2-12 Vulgata Latina (VULG)

2.  Præcepitque servis suis medicis ut aromatibus condirent patrem.

3.  Quibus jussa explentibus, transierunt quadraginta dies : iste quippe mos erat cadaverum conditorum : flevitque eum Ægyptus septuaginta diebus.

4.  Et expleto planctus tempore, locutus est Joseph ad familiam Pharaonis : Si inveni gratiam in conspectu vestro, loquimini in auribus Pharaonis :

5.  eo quod pater meus adjuraverit me dicens : En morior : in sepulchro meo, quod fodi mihi in terra Chanaan, sepelies me. Ascendam igitur, et sepeliam patrem meum, ac revertar.

6.  Dixitque ei Pharao : Ascende, et sepeli patrem tuum sicut adjuratus es.

7.  Quo ascendente, ierunt cum eo omnes senes domus Pharaonis, cunctique majores natu terræ Ægypti :

8.  domus Joseph cum fratribus suis, absque parvulis, et gregibus atque armentis, quæ dereliquerant in terra Gessen.

9.  Habuit quoque in comitatu currus et equites : et facta est turba non modica.

10.  Veneruntque ad Aream Atad, quæ sita est trans Jordanem : ubi celebrantes exequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem dies.

11.  Quod cum vidissent habitatores terræ Chanaan, dixerunt : Planctus magnus est iste Ægyptiis. Et idcirco vocatum est nomen loci illius, Planctus Ægypti.

12.  Fecerunt ergo filii Jacob sicut præceperat eis :

Read complete chapter Genesis 50