Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Genesis 5:14-29 Vulgata Latina (VULG)

14.  Et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni, et mortuus est.

15.  Vixit autem Malaleel sexaginta quinque annis, et genuit Jared.

16.  Et vixit Malaleel, postquam genuit Jared, octingentis triginta annis, et genuit filios et filias.

17.  Et facti sunt omnes dies Malaleel octingenti nonaginta quinque anni, et mortuus est.

18.  Vixitque Jared centum sexaginta duobus annis, et genuit Henoch.

19.  Et vixit Jared, postquam genuit Henoch, octingentis annis, et genuit filios et filias.

20.  Et facti sunt omnes dies Jared nongenti sexaginta duo anni, et mortuus est.

21.  Porro Henoch vixit sexaginta quinque annis, et genuit Mathusalam.

22.  Et ambulavit Henoch cum Deo : et vixit, postquam genuit Mathusalam, trecentis annis, et genuit filios et filias.

23.  Et facti sunt omnes dies Henoch trecenti sexaginta quinque anni.

24.  Ambulavitque cum Deo, et non apparuit : quia tulit eum Deus.

25.  Vixit quoque Mathusala centum octoginta septem annis, et genuit Lamech.

26.  Et vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, septingentis octoginta duobus annis, et genuit filios et filias.

27.  Et facti sunt omnes dies Mathusala nongenti sexaginta novem anni, et mortuus est.

28.  Vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis, et genuit filium :

29.  vocavitque nomen ejus Noë, dicens : Iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra, cui maledixit Dominus.

Read complete chapter Genesis 5