Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Genesis 5:1-5 Vulgata Latina (VULG)

1.  Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus hominem, ad similitudinem Dei fecit illum.

2.  Masculum et feminam creavit eos, et benedixit illis : et vocavit nomen eorum Adam, in die quo creati sunt.

3.  Vixit autem Adam centum triginta annis : et genuit ad imaginem et similitudinem suam, vocavitque nomen ejus Seth.

4.  Et facti sunt dies Adam, postquam genuit Seth, octingenti anni : genuitque filios et filias.

5.  Et factum est omne tempus quod vixit Adam, anni nongenti triginta, et mortuus est.

Read complete chapter Genesis 5