Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Genesis 49:7-27 Vulgata Latina (VULG)

7.  Maledictus furor eorum, quia pertinax :et indignatio eorum, quia dura :dividam eos in Jacob,et dispergam eos in Israël.

8.  Juda, te laudabunt fratres tui :manus tua in cervicibus inimicorum tuorum,adorabunt te filii patris tui.

9.  Catulus leonis Juda :ad prædam, fili mi, ascendisti :requiescens accubuisti ut leo,et quasi leæna : quis suscitabit eum ?

10.  Non auferetur sceptrum de Juda,et dux de femore ejus,donec veniat qui mittendus est,et ipse erit expectatio gentium.

11.  Ligans ad vineam pullum suum,et ad vitem, o fili mi, asinam suam,lavabit in vino stolam suamet in sanguine uvæ pallium suum.

12.  Pulchriores sunt oculi ejus vino,et dentes ejus lacte candidiores.

13.  Zabulon in littore maris habitabit,et in statione naviumpertingens usque ad Sidonem.

14.  Issachar asinus fortisaccubans inter terminos.

15.  Vidit requiem, quod esset bonaet terram, quod optima :et supposuit humerum suum ad portandum,factusque est tributis serviens.

16.  Dan judicabit populum suumsicut et alia tribus in Israël.

17.  Fiat Dan coluber in via,cerastes in semita,mordens ungulas equi,ut cadat ascensor ejus retro.

18.  Salutare tuum expectabo, Domine.

19.  Gad, accinctus præliabitur ante eum :et ipse accingetur retrorsum.

20.  Aser, pinguis panis ejus,et præbebit delicias regibus.

21.  Nephthali, cervus emissus,et dans eloquia pulchritudinis.

22.  Filius accrescens Joseph, filius accrescens et decorus aspectu :filiæ discurrerunt super murum.

23.  Sed exasperaverunt eum et jurgati sunt,invideruntque illi habentes jacula.

24.  Sedit in forti arcus ejus,et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illiusper manus potentis Jacob :inde pastor egressus est, lapis Israël.

25.  Deus patris tui erit adjutor tuus,et omnipotens benedicet tibibenedictionibus cæli desuper, benedictionibus abyssi jacentis deorsum,benedictionibus uberum et vulvæ.

26.  Benedictiones patris tui confortatæ sunt benedictionibus patrum ejus,donec veniret desiderium collium æternorum :fiant in capite Joseph,et in vertice Nazaræi inter fratres suos.

27.  Benjamin lupus rapax,mane comedat prædam,et vespere dividet spolia.

Read complete chapter Genesis 49