Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Genesis 49:3-13 Vulgata Latina (VULG)

3.  Ruben, primogenitus meus,tu fortitudo mea, et principium doloris mei ;prior in donis, major in imperio.

4.  Effusus es sicut aqua, non crescas : quia ascendisti cubile patris tui,et maculasti stratum ejus.

5.  Simeon et Levi fratresvasa iniquitatis bellantia.

6.  In consilium eorum non veniat anima mea,et in cœtu illorum non sit gloria mea :quia in furore suo occiderunt virum,et in voluntate sua suffoderunt murum.

7.  Maledictus furor eorum, quia pertinax :et indignatio eorum, quia dura :dividam eos in Jacob,et dispergam eos in Israël.

8.  Juda, te laudabunt fratres tui :manus tua in cervicibus inimicorum tuorum,adorabunt te filii patris tui.

9.  Catulus leonis Juda :ad prædam, fili mi, ascendisti :requiescens accubuisti ut leo,et quasi leæna : quis suscitabit eum ?

10.  Non auferetur sceptrum de Juda,et dux de femore ejus,donec veniat qui mittendus est,et ipse erit expectatio gentium.

11.  Ligans ad vineam pullum suum,et ad vitem, o fili mi, asinam suam,lavabit in vino stolam suamet in sanguine uvæ pallium suum.

12.  Pulchriores sunt oculi ejus vino,et dentes ejus lacte candidiores.

13.  Zabulon in littore maris habitabit,et in statione naviumpertingens usque ad Sidonem.

Read complete chapter Genesis 49