2. Congregamini, et audite, filii Jacob,audite Israël patrem vestrum :
3. Ruben, primogenitus meus,tu fortitudo mea, et principium doloris mei ;prior in donis, major in imperio.
4. Effusus es sicut aqua, non crescas : quia ascendisti cubile patris tui,et maculasti stratum ejus.
5. Simeon et Levi fratresvasa iniquitatis bellantia.
6. In consilium eorum non veniat anima mea,et in cœtu illorum non sit gloria mea :quia in furore suo occiderunt virum,et in voluntate sua suffoderunt murum.
7. Maledictus furor eorum, quia pertinax :et indignatio eorum, quia dura :dividam eos in Jacob,et dispergam eos in Israël.
8. Juda, te laudabunt fratres tui :manus tua in cervicibus inimicorum tuorum,adorabunt te filii patris tui.
9. Catulus leonis Juda :ad prædam, fili mi, ascendisti :requiescens accubuisti ut leo,et quasi leæna : quis suscitabit eum ?
10. Non auferetur sceptrum de Juda,et dux de femore ejus,donec veniat qui mittendus est,et ipse erit expectatio gentium.
11. Ligans ad vineam pullum suum,et ad vitem, o fili mi, asinam suam,lavabit in vino stolam suamet in sanguine uvæ pallium suum.
12. Pulchriores sunt oculi ejus vino,et dentes ejus lacte candidiores.