Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Genesis 47:1-14 Vulgata Latina (VULG)

1.  Ingressus ergo Joseph nuntiavit Pharaoni, dicens : Pater meus et fratres, oves eorum et armenta, et cuncta quæ possident, venerunt de terra Chanaan : et ecce consistunt in terra Gessen.

2.  Extremos quoque fratrum suorum quinque viros constituit coram rege :

3.  quos ille interrogavit : Quid habetis operis ? Responderunt : Pastores ovium sumus servi tui, et nos et patres nostri.

4.  Ad peregrinandum in terra tua venimus : quoniam non est herba gregibus servorum tuorum, ingravescente fame in terra Chanaan : petimusque ut esse nos jubeas servos tuos in terra Gessen.

5.  Dixit itaque rex ad Joseph : Pater tuus et fratres tui venerunt ad te.

6.  Terra Ægypti in conspectu tuo est : in optimo loco fac eos habitare, et trade eis terram Gessen. Quod si nosti in eis esse viros industrios, constitue illos magistros pecorum meorum.

7.  Post hæc introduxit Joseph patrem suum ad regem, et statuit eum coram eo : qui benedicens illi,

8.  et interrogatus ab eo : Quot sunt dies annorum vitæ tuæ ?

9.  respondit : Dies peregrinationis meæ centum triginta annorum sunt, parvi et mali, et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum quibus peregrinati sunt.

10.  Et benedicto rege, egressus est foras.

11.  Joseph vero patri et fratribus suis dedit possessionem in Ægypto in optimo terræ loco, Ramesses, ut præceperat Pharao.

12.  Et alebat eos, omnemque domum patris sui, præbens cibaria singulis.

13.  In toto enim orbe panis deerat, et oppresserat fames terram, maxime Ægypti et Chanaan.

14.  E quibus omnem pecuniam congregavit pro venditione frumenti, et intulit eam in ærarium regis.

Read complete chapter Genesis 47