Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Genesis 46:1-7 Vulgata Latina (VULG)

1.  Profectusque Israël cum omnibus quæ habebat, venit ad Puteum juramenti : et mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac,

2.  audivit eum per visionem noctis vocantem se, et dicentem sibi : Jacob, Jacob. Cui respondit : Ecce adsum.

3.  Ait illi Deus : Ego sum fortissimus Deus patris tui : noli timere, descende in Ægyptum, quia in gentem magnam faciam te ibi.

4.  Ego descendam tecum illuc, et ego inde adducam te revertentem : Joseph quoque ponet manus suas super oculos tuos.

5.  Surrexit autem Jacob a Puteo juramenti : tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris quæ miserat Pharao ad portandum senem,

6.  et omnia quæ possederat in terra Chanaan : venitque in Ægyptum cum omni semine suo,

7.  filii ejus, et nepotes, filiæ, et cuncta simul progenies.

Read complete chapter Genesis 46