Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Genesis 45:19-25 Vulgata Latina (VULG)

19.  Præcipe etiam ut tollant plaustra de terra Ægypti, ad subvectionem parvulorum suorum ac conjugum : et dicito : Tollite patrem vestrum, et properate quantocius venientes.

20.  Nec dimittatis quidquam de supellectili vestra : quia omnes opes Ægypti vestræ erunt.

21.  Feceruntque filii Israël ut eis mandatum fuerat. Quibus dedit Joseph plaustra, secundum Pharaonis imperium, et cibaria in itinere.

22.  Singulis quoque proferri jussit binas stolas : Benjamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque stolis optimis :

23.  tantumdem pecuniæ et vestium mittens patri suo, addens et asinos decem, qui subveherent ex omnibus divitiis Ægypti, et totidem asinas, triticum in itinere, panesque portantes.

24.  Dimisit ergo fratres suos, et proficiscentibus ait : Ne irascamini in via.

25.  Qui ascendentes ex Ægypto, venerunt in terram Chanaan ad patrem suum Jacob.

Read complete chapter Genesis 45