Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Genesis 45:1-7 Vulgata Latina (VULG)

1.  Non se poterat ultra cohibere Joseph multis coram astantibus : unde præcepit ut egrederentur cuncti foras, et nullus interesset alienus agnitioni mutuæ.

2.  Elevavitque vocem cum fletu, quam audierunt Ægyptii, omnisque domus Pharaonis.

3.  Et dixit fratribus suis : Ego sum Joseph : adhuc pater meus vivit ? Non poterant respondere fratres nimio terrore perterriti.

4.  Ad quos ille clementer : Accedite, inquit, ad me. Et cum accessissent prope : Ego sum, ait, Joseph, frater vester, quem vendidistis in Ægyptum.

5.  Nolite pavere, neque vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus : pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Ægyptum.

6.  Biennium est enim quod cœpit fames esse in terra : et adhuc quinque anni restant, quibus nec arari poterit, nec meti.

7.  Præmisitque me Deus ut reservemini super terram, et escas ad vivendum habere possitis.

Read complete chapter Genesis 45