Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Genesis 44:6-20 Vulgata Latina (VULG)

6.  Fecit ille ut jusserat : et apprehensis per ordinem locutus est.

7.  Qui responderunt : Quare sic loquitur dominus noster, ut servi tui tantum flagitii commiserint ?

8.  pecuniam, quam invenimus in summitate saccorum, reportavimus ad te de terra Chanaan : et quomodo consequens est ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum ?

9.  apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum quod quæris, moriatur, et nos erimus servi domini nostri.

10.  Qui dixit eis : Fiat juxta vestram sententiam : apud quemcumque fuerit inventum, ipse sit servus meus, vos autem eritis innoxii.

11.  Itaque festinato deponentes in terram saccos, aperuerunt singuli.

12.  Quos scrutatus, incipiens a majore usque ad minimum, invenit scyphum in sacco Benjamin.

13.  At illi, scissis vestibus, oneratisque rursum asinis, reversi sunt in oppidum.

14.  Primusque Judas cum fratribus ingressus est ad Joseph (necdum enim de loco abierat) omnesque ante eum pariter in terram corruerunt.

15.  Quibus ille ait : Cur sic agere voluistis ? an ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia ?

16.  Cui Judas : Quid respondebimus, inquit, domino meo ? vel quid loquemur, aut juste poterimus obtendere ? Deus invenit iniquitatem servorum tuorum : en omnes servi sumus domini mei, et nos, et apud quem inventus est scyphus.

17.  Respondit Joseph : Absit a me ut sic agam : qui furatus est scyphum, ipse sit servus meus : vos autem abite liberi ad patrem vestrum.

18.  Accedens autem propius Judas, confidenter ait : Oro, domine mi, loquatur servus tuus verbum in auribus tuis, et ne irascaris famulo tuo : tu es enim post Pharaonem

19.  dominus meus. Interrogasti prius servos tuos : Habetis patrem aut fratrem ?

20.  et nos respondimus tibi domino meo : Est nobis pater senex, et puer parvulus, qui in senectute illius natus est : cujus uterinus frater mortuus est : et ipsum solum habet mater sua, pater vero tenere diligit eum.

Read complete chapter Genesis 44