Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Genesis 44:24-31 Vulgata Latina (VULG)

24.  Cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum, narravimus ei omnia quæ locutus est dominus meus.

25.  Et dixit pater noster : Revertimini, et emite nobis parum tritici.

26.  Cui diximus : Ire non possumus : si frater noster minimus descenderit nobiscum, proficiscemur simul : alioquin illo absente, non audemus videre faciem viri.

27.  Ad quæ ille respondit : Vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea.

28.  Egressus est unus, et dixistis : Bestia devoravit eum : et hucusque non comparet.

29.  Si tuleritis et istum, et aliquid ei in via contigerit, deducetis canos meos cum mœrore ad inferos.

30.  Igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum, et puer defuerit (cum anima illius ex hujus anima pendeat),

31.  videritque eum non esse nobiscum, morietur, et deducent famuli tui canos ejus cum dolore ad inferos.

Read complete chapter Genesis 44