Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Genesis 44:13-24 Vulgata Latina (VULG)

13.  At illi, scissis vestibus, oneratisque rursum asinis, reversi sunt in oppidum.

14.  Primusque Judas cum fratribus ingressus est ad Joseph (necdum enim de loco abierat) omnesque ante eum pariter in terram corruerunt.

15.  Quibus ille ait : Cur sic agere voluistis ? an ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia ?

16.  Cui Judas : Quid respondebimus, inquit, domino meo ? vel quid loquemur, aut juste poterimus obtendere ? Deus invenit iniquitatem servorum tuorum : en omnes servi sumus domini mei, et nos, et apud quem inventus est scyphus.

17.  Respondit Joseph : Absit a me ut sic agam : qui furatus est scyphum, ipse sit servus meus : vos autem abite liberi ad patrem vestrum.

18.  Accedens autem propius Judas, confidenter ait : Oro, domine mi, loquatur servus tuus verbum in auribus tuis, et ne irascaris famulo tuo : tu es enim post Pharaonem

19.  dominus meus. Interrogasti prius servos tuos : Habetis patrem aut fratrem ?

20.  et nos respondimus tibi domino meo : Est nobis pater senex, et puer parvulus, qui in senectute illius natus est : cujus uterinus frater mortuus est : et ipsum solum habet mater sua, pater vero tenere diligit eum.

21.  Dixistique servis tuis : Adducite eum ad me, et ponam oculos meos super illum.

22.  Suggessimus domino meo : Non potest puer relinquere patrem suum : si enim illum dimiserit, morietur.

23.  Et dixisti servis tuis : Nisi venerit frater vester minimus vobiscum, non videbitis amplius faciem meam.

24.  Cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum, narravimus ei omnia quæ locutus est dominus meus.

Read complete chapter Genesis 44