Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Genesis 41:5-18 Vulgata Latina (VULG)

5.  rursum dormivit, et vidit alterum somnium : septem spicæ pullulabant in culmo uno plenæ atque formosæ :

6.  aliæ quoque totidem spicæ tenues, et percussæ uredine oriebantur,

7.  devorantes omnium priorum pulchritudinem. Evigilans Pharao post quietem,

8.  et facto mane, pavore perterritus, misit ad omnes conjectores Ægypti, cunctosque sapientes, et accersitis narravit somnium, nec erat qui interpretaretur.

9.  Tunc demum reminiscens pincernarum magister, ait : Confiteor peccatum meum :

10.  iratus rex servis suis, me et magistrum pistorum retrudi jussit in carcerem principis militum :

11.  ubi una nocte uterque vidimus somnium præsagum futurorum.

12.  Erat ibi puer hebræus, ejusdem ducis militum famulus : cui narrantes somnia,

13.  audivimus quidquid postea rei probavit eventus ; ego enim redditus sum officio meo, et ille suspensus est in cruce.

14.  Protinus ad regis imperium eductum de carcere Joseph totonderunt : ac veste mutata obtulerunt ei.

15.  Cui ille ait : Vidi somnia, nec est qui edisserat : quæ audivi te sapientissime conjicere.

16.  Respondit Joseph : Absque me Deus respondebit prospera Pharaoni.

17.  Narravit ergo Pharao quod viderat : Putabam me stare super ripam fluminis,

18.  et septem boves de amne conscendere, pulchras nimis, et obesis carnibus : quæ in pastu paludis virecta carpebant.

Read complete chapter Genesis 41