Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Genesis 41:45-53 Vulgata Latina (VULG)

45.  Vertitque nomen ejus, et vocavit eum, lingua ægyptiaca, Salvatorem mundi. Deditque illi uxorem Aseneth filiam Putiphare sacerdotis Heliopoleos. Egressus est itaque Joseph ad terram Ægypti

46.  (triginta autem annorum erat quando stetit in conspectu regis Pharaonis), et circuivit omnes regiones Ægypti.

47.  Venitque fertilitas septem annorum : et in manipulos redactæ segetes congregatæ sunt in horrea Ægypti.

48.  Omnis etiam frugum abundantia in singulis urbibus condita est.

49.  Tantaque fuit abundantia tritici, ut arenæ maris coæquaretur, et copia mensuram excederet.

50.  Nati sunt autem Joseph filii duo antequam veniret fames : quos peperit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos.

51.  Vocavitque nomen primogeniti Manasses, dicens : Oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum, et domus patris mei.

52.  Nomen quoque secundi appellavit Ephraim, dicens : Crescere me fecit Deus in terra paupertatis meæ.

53.  Igitur transactis septem ubertatis annis, qui fuerant in Ægypto,

Read complete chapter Genesis 41