Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Genesis 41:23-34 Vulgata Latina (VULG)

23.  Aliæ quoque septem tenues et percussæ uredine, oriebantur e stipula :

24.  quæ priorum pulchritudinem devoraverunt. Narravi conjectoribus somnium, et nemo est qui edisserat.

25.  Respondit Joseph : Somnium regis unum est : quæ facturus est Deus, ostendit Pharaoni.

26.  Septem boves pulchræ, et septem spicæ plenæ, septem ubertatis anni sunt : eamdemque vim somnii comprehendunt.

27.  Septem quoque boves tenues atque macilentæ, quæ ascenderunt post eas, et septem spicæ tenues, et vento urente percussæ, septem anni venturæ sunt famis.

28.  Qui hoc ordine complebuntur :

29.  ecce septem anni venient fertilitatis magnæ in universa terra Ægypti,

30.  quos sequentur septem anni alii tantæ sterilitatis, ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia : consumptura est enim fames omnem terram,

31.  et ubertatis magnitudinem perditura est inopiæ magnitudo.

32.  Quod autem vidisti secundo ad eamdem rem pertinens somnium : firmitatis indicium est, eo quod fiat sermo Dei, et velocius impleatur.

33.  Nunc ergo provideat rex virum sapientem et industrium, et præficiat eum terræ Ægypti :

34.  qui constituat præpositos per cunctas regiones : et quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis,

Read complete chapter Genesis 41