Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Genesis 40:17-23 Vulgata Latina (VULG)

17.  et in uno canistro quod erat excelsius, portare me omnes cibos qui fiunt arte pistoria, avesque comedere ex eo.

18.  Respondit Joseph : Hæc est interpretatio somnii : tria canistra, tres adhuc dies sunt :

19.  post quos auferet Pharao caput tuum, ac suspendet te in cruce, et lacerabunt volucres carnes tuas.

20.  Exinde dies tertius natalitius Pharaonis erat : qui faciens grande convivium pueris suis, recordatus est inter epulas magistri pincernarum, et pistorum principis.

21.  Restituitque alterum in locum suum, ut porrigeret ei poculum :

22.  alterum suspendit in patibulo, ut conjectoris veritas probaretur.

23.  Et tamen succedentibus prosperis, præpositus pincernarum oblitus est interpretis sui.

Read complete chapter Genesis 40