Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Genesis 4:5-20 Vulgata Latina (VULG)

5.  Ad Cain vero, et ad munera illius non respexit : iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus ejus.

6.  Dixitque Dominus ad eum : Quare iratus es ? et cur concidit facies tua ?

7.  nonne si bene egeris, recipies : sin autem male, statim in foribus peccatum aderit ? sed sub te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius.

8.  Dixitque Cain ad Abel fratrem suum : Egrediamur foras. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus fratrem suum Abel, et interfecit eum.

9.  Et ait Dominus ad Cain : Ubi est Abel frater tuus ? Qui respondit : Nescio : num custos fratris mei sum ego ?

10.  Dixitque ad eum : Quid fecisti ? vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra.

11.  Nunc igitur maledictus eris super terram, quæ aperuit os suum, et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua.

12.  Cum operatus fueris eam, non dabit tibi fructus suos : vagus et profugus eris super terram.

13.  Dixitque Cain ad Dominum : Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear.

14.  Ecce ejicis me hodie a facie terræ, et a facie tua abscondar, et ero vagus et profugus in terra : omnis igitur qui invenerit me, occidet me.

15.  Dixitque ei Dominus : Nequaquam ita fiet : sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur. Posuitque Dominus Cain signum, ut non interficeret eum omnis qui invenisset eum.

16.  Egressusque Cain a facie Domini, habitavit profugus in terra ad orientalem plagam Eden.

17.  Cognovit autem Cain uxorem suam, quæ concepit, et peperit Henoch : et ædificavit civitatem, vocavitque nomen ejus ex nomine filii sui, Henoch.

18.  Porro Henoch genuit Irad, et Irad genuit Maviaël, et Maviaël genuit Mathusaël, et Mathusaël genuit Lamech.

19.  Qui accepit duas uxores, nomen uni Ada, et nomen alteri Sella.

20.  Genuitque Ada Jabel, qui fuit pater habitantium in tentoriis, atque pastorum.

Read complete chapter Genesis 4