Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Genesis 4:15-26 Vulgata Latina (VULG)

15.  Dixitque ei Dominus : Nequaquam ita fiet : sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur. Posuitque Dominus Cain signum, ut non interficeret eum omnis qui invenisset eum.

16.  Egressusque Cain a facie Domini, habitavit profugus in terra ad orientalem plagam Eden.

17.  Cognovit autem Cain uxorem suam, quæ concepit, et peperit Henoch : et ædificavit civitatem, vocavitque nomen ejus ex nomine filii sui, Henoch.

18.  Porro Henoch genuit Irad, et Irad genuit Maviaël, et Maviaël genuit Mathusaël, et Mathusaël genuit Lamech.

19.  Qui accepit duas uxores, nomen uni Ada, et nomen alteri Sella.

20.  Genuitque Ada Jabel, qui fuit pater habitantium in tentoriis, atque pastorum.

21.  Et nomen fratris ejus Jubal : ipse fuit pater canentium cithara et organo.

22.  Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera æris et ferri. Soror vero Tubalcain, Noëma.

23.  Dixitque Lamech uxoribus suis Adæ et Sellæ : Audite vocem meam, uxores Lamech ;auscultate sermonem meum :quoniam occidi virum in vulnus meum,et adolescentulum in livorem meum.

24.  Septuplum ultio dabitur de Cain :de Lamech vero septuagies septies.

25.  Cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam : et peperit filium, vocavitque nomen ejus Seth, dicens : Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain.

26.  Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos : iste cœpit invocare nomen Domini.

Read complete chapter Genesis 4