Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Genesis 38:1-12 Vulgata Latina (VULG)

1.  Eodem tempore, descendens Judas a fratribus suis, divertit ad virum Odollamitem, nomine Hiram.

2.  Viditque ibi filiam hominis Chananæi, vocabulo Sue : et accepta uxore, ingressus est ad eam.

3.  Quæ concepit, et peperit filium, et vocavit nomen ejus Her.

4.  Rursumque concepto fœtu, natum filium vocavit Onan.

5.  Tertium quoque peperit : quem appellavit Sela ; quo nato, parere ultra cessavit.

6.  Dedit autem Judas uxorem primogenito suo Her, nomine Thamar.

7.  Fuit quoque Her primogenitus Judæ nequam in conspectu Domini : et ab eo occisus est.

8.  Dixit ergo Judas ad Onan filium suum : Ingredere uxorem fratris tui, et sociare illi, ut suscites semen fratri tuo.

9.  Ille sciens non sibi nasci filios, introiens ad uxorem fratris sui, semen fundebat in terram, ne liberi fratris nomine nascerentur.

10.  Et idcirco percussit eum Dominus, quod rem detestabilem faceret.

11.  Quam ob rem dixit Judas Thamar nurui suæ : Esto vidua in domo patris tui, donec crescat Sela filius meus : timebat enim ne et ipse moreretur, sicut fratres ejus. Quæ abiit, et habitavit in domo patris sui.

12.  Evolutis autem multis diebus, mortua est filia Sue uxor Judæ : qui, post luctum consolatione suscepta, ascendebat ad tonsores ovium suarum, ipse et Hiras opilio gregis Odollamites, in Thamnas.

Read complete chapter Genesis 38