Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Genesis 36:12-29 Vulgata Latina (VULG)

12.  Erat autem Thamna concubina Eliphaz filii Esau : quæ peperit ei Amalech. Hi sunt filii Ada uxoris Esau.

13.  Filii autem Rahuel : Nahath et Zara, Samma et Meza : hi filii Basemath uxoris Esau.

14.  Isti quoque erant filii Oolibama filiæ Anæ filiæ Sebeon, uxoris Esau, quos genuit ei, Jehus et Ihelon et Core.

15.  Hi duces filiorum Esau : filii Eliphaz primogeniti Esau : dux Theman, dux Omra, dux Sepho, dux Cenez,

16.  dux Core, dux Gathan, dux Amalech. Hi filii Eliphaz in terra Edom, et hi filii Ada.

17.  Hi quoque filii Rahuel filii Esau : dux Nahath, dux Zara, dux Samma, dux Meza : hi autem duces Rahuel in terra Edom : isti filii Basemath uxoris Esau.

18.  Hi autem filii Oolibama uxoris Esau : dux Jehus, dux Ihelon, dux Core : hi duces Oolibama filiæ Anæ uxoris Esau.

19.  Isti sunt filii Esau, et hi duces eorum : ipse est Edom.

20.  Isti sunt filii Seir Horræi, habitatores terræ : Lotan, et Sobal, et Sebeon, et Ana,

21.  et Dison, et Eser, et Disan : hi duces Horræi, filii Seir in terra Edom.

22.  Facti sunt autem filii Lotan : Hori et Heman. Erat autem soror Lotan, Thamna.

23.  Et isti filii Sobal : Alvan et Manahat et Ebal, et Sepho et Onam.

24.  Et hi filii Sebeon : Aja et Ana. Iste est Ana qui invenit aquas calidas in solitudine, cum pasceret asinos Sebeon patris sui :

25.  habuitque filium Dison, et filiam Oolibama.

26.  Et isti filii Dison : Hamdan, et Eseban, et Jethram, et Charan.

27.  Hi quoque filii Eser : Balaan, et Zavan, et Acan.

28.  Habuit autem filios Disan : Hus et Aram.

29.  Hi duces Horræorum : dux Lotan, dux Sobal, dux Sebeon, dux Ana,

Read complete chapter Genesis 36