Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Genesis 36:1-13 Vulgata Latina (VULG)

1.  Hæ sunt autem generationes Esau, ipse est Edom.

2.  Esau accepit uxores de filiabus Chanaan : Ada filiam Elon Hethæi, et Oolibama filiam Anæ filiæ Sebeon Hevæi :

3.  Basemath quoque filiam Ismaël sororem Nabaioth.

4.  Peperit autem Ada Eliphaz : Basemath genuit Rahuel :

5.  Oolibama genuit Jehus et Ihelon et Core. Hi filii Esau qui nati sunt ei in terra Chanaan.

6.  Tulit autem Esau uxores suas et filios et filias, et omnem animam domus suæ, et substantiam, et pecora, et cuncta quæ habere poterat in terra Chanaan : et abiit in alteram regionem, recessitque a fratre suo Jacob.

7.  Divites enim erant valde, et simul habitare non poterant : nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum præ multitudine gregum.

8.  Habitavitque Esau in monte Seir, ipse est Edom.

9.  Hæ autem sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir,

10.  et hæc nomina filiorum ejus : Eliphaz filius Ada uxoris Esau : Rahuel quoque filius Basemath uxoris ejus.

11.  Fueruntque Eliphaz filii : Theman, Omar, Sepho, et Gatham, et Cenez.

12.  Erat autem Thamna concubina Eliphaz filii Esau : quæ peperit ei Amalech. Hi sunt filii Ada uxoris Esau.

13.  Filii autem Rahuel : Nahath et Zara, Samma et Meza : hi filii Basemath uxoris Esau.

Read complete chapter Genesis 36