Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Genesis 34:3-14 Vulgata Latina (VULG)

3.  Et conglutinata est anima ejus cum ea, tristemque delinivit blanditiis.

4.  Et pergens ad Hemor patrem suum : Accipe, inquit, mihi puellam hanc conjugem.

5.  Quod cum audisset Jacob absentibus filiis, et in pastu pecorum occupatis, siluit donec redirent.

6.  Egresso autem Hemor patre Sichem ut loqueretur ad Jacob,

7.  ecce filii ejus veniebant de agro : auditoque quod acciderat, irati sunt valde, eo quod fœdam rem operatus esset in Israël et, violata filia Jacob, rem illicitam perpetrasset.

8.  Locutus est itaque Hemor ad eos : Sichem filii mei adhæsit anima filiæ vestræ : date eam illi uxorem :

9.  et jungamus vicissim connubia : filias vestras tradite nobis, et filias nostras accipite,

10.  et habitate nobiscum : terra in potestate vestra est : exercete, negotiamini, et possidete eam.

11.  Sed et Sichem ad patrem et ad fratres ejus ait : Inveniam gratiam coram vobis : et quæcumque statueritis, dabo :

12.  augete dotem, et munera postulate, et libenter tribuam quod petieritis : tantum date mihi puellam hanc uxorem.

13.  Responderunt filii Jacob Sichem et patri ejus in dolo, sævientes ob stuprum sororis :

14.  Non possumus facere quod petitis, nec dare sororem nostram homini incircumciso : quod illicitum et nefarium est apud nos.

Read complete chapter Genesis 34