Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Genesis 34:25-31 Vulgata Latina (VULG)

25.  Et ecce, die tertio, quando gravissimus vulnerum dolor est : arreptis duo filii Jacob, Simeon et Levi fratres Dinæ, gladiis, ingressi sunt urbem confidenter : interfectisque omnibus masculis,

26.  Hemor et Sichem pariter necaverunt, tollentes Dinam de domo Sichem sororem suam.

27.  Quibus egressis, irruerunt super occisos ceteri filii Jacob : et depopulati sunt urbem in ultionem stupri.

28.  Oves eorum, et armenta, et asinos, cunctaque vastantes quæ in domibus et in agris erant,

29.  parvulos quoque eorum et uxores duxerunt captivas.

30.  Quibus patratis audacter, Jacob dixit ad Simeon et Levi : Turbastis me, et odiosum fecistis me Chananæis, et Pherezæis habitatoribus terræ hujus : nos pauci sumus ; illi congregati percutient me, et delebor ego, et domus mea.

31.  Responderunt : Numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra ?

Read complete chapter Genesis 34