Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Genesis 34:13-29 Vulgata Latina (VULG)

13.  Responderunt filii Jacob Sichem et patri ejus in dolo, sævientes ob stuprum sororis :

14.  Non possumus facere quod petitis, nec dare sororem nostram homini incircumciso : quod illicitum et nefarium est apud nos.

15.  Sed in hoc valebimus fœderari, si volueritis esse similes nostri, et circumcidatur in vobis omne masculini sexus ;

16.  tunc dabimus et accipiemus mutuo filias vestras ac nostras : et habitabimus vobiscum, erimusque unus populus.

17.  Si autem circumcidi nolueritis, tollemus filiam nostram, et recedemus.

18.  Placuit oblatio eorum Hemor, et Sichem filio ejus,

19.  nec distulit adolescens quin statim quod petebatur expleret : amabat enim puellam valde, et ipse erat inclytus in omni domo patris sui.

20.  Ingressique portam urbis, locuti sunt ad populum :

21.  Viri isti pacifici sunt, et volunt habitare nobiscum : negotientur in terra, et exerceant eam, quæ spatiosa et lata cultoribus indiget : filias eorum accipiemus uxores, et nostras illis dabimus.

22.  Unum est quo differtur tantum bonum : si circumcidamus masculos nostros, ritum gentis imitantes.

23.  Et substantia eorum, et pecora, et cuncta quæ possident, nostra erunt : tantum in hoc acquiescamus, et habitantes simul, unum efficiemus populum.

24.  Assensique sunt omnes, circumcisis cunctis maribus.

25.  Et ecce, die tertio, quando gravissimus vulnerum dolor est : arreptis duo filii Jacob, Simeon et Levi fratres Dinæ, gladiis, ingressi sunt urbem confidenter : interfectisque omnibus masculis,

26.  Hemor et Sichem pariter necaverunt, tollentes Dinam de domo Sichem sororem suam.

27.  Quibus egressis, irruerunt super occisos ceteri filii Jacob : et depopulati sunt urbem in ultionem stupri.

28.  Oves eorum, et armenta, et asinos, cunctaque vastantes quæ in domibus et in agris erant,

29.  parvulos quoque eorum et uxores duxerunt captivas.

Read complete chapter Genesis 34