Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Genesis 32:16-28 Vulgata Latina (VULG)

16.  Et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges, dixitque pueris suis : Antecedite me, et sit spatium inter gregem et gregem.

17.  Et præcepit priori, dicens : Si obvium habueris fratrem meum Esau, et interrogaverit te : Cujus es ? aut, Quo vadis ? aut, Cujus sunt ista quæ sequeris ?

18.  respondebis : Servi tui Jacob, munera misit domino meo Esau, ipse quoque post nos venit.

19.  Similiter dedit mandata secundo, et tertio, et cunctis qui sequebantur greges, dicens : Iisdem verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum.

20.  Et addetis : Ipse quoque servus tuus Jacob iter nostrum insequitur. Dixit enim : Placabo illum muneribus quæ præcedunt, et postea videbo illum : forsitan propitiabitur mihi.

21.  Præcesserunt itaque munera ante eum, ipse vero mansit nocte illa in castris.

22.  Cumque mature surrexisset, tulit duas uxores suas, et totidem famulas cum undecim filiis, et transivit vadum Jaboc.

23.  Traductisque omnibus quæ ad se pertinebant,

24.  mansit solus : et ecce vir luctabatur cum eo usque mane.

25.  Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris ejus, et statim emarcuit.

26.  Dixitque ad eum : Dimitte me : jam enim ascendit aurora. Respondit : Non dimittam te, nisi benedixeris mihi.

27.  Ait ergo : Quod nomen est tibi ? Respondit : Jacob.

28.  At ille : Nequaquam, inquit, Jacob appellabitur nomen tuum, sed Israël : quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines prævalebis ?

Read complete chapter Genesis 32